PIPER

PIPER
PIPER
Graece Πέπερι, arbor in India nascens, cuius quidem hodie notissimus fructus, olim vero admodum placuit solâ suâ amaritudine, et pondere emptus est, ut aurum et argentum, Plin. l. 12. c. 7. Ob quam aromatis huius raritatem ac pretium, per excellentiam, vox haec pro quibusvis aromaticis speciebus usurpata est, Augustino, de Morib. Manichaeorum, l. 2. c. 13. Hieronymo item, qui Ep. ad Euagrium, Omne, inquit, quod rarum est, plus appetitur. Pulegium apud Indos, pipere pretiosius est. Hinc Theodulfus, l. 1. Carm. p. 148.
Hem quantum scelus est animae praeponere corpus,
Et rem mortalem non moribunda tibi.
Ancillam dominae, piperi praeferre cicutam.
Plumbum auro, gemmis sordida saxa bonis, etc.
In Codioe Epist. Bonifacii Archiep. Mogunt. Ep. 5. 146. et 148. turi iungitur cinnamono, costo incensoque, quae omnia vice Eulogiarum mitti solita. Vide Car. du Fresne Glossar. Optimus eius proventus est in littore Malabarico, deinde in Regno Iava, praesertim in provinc. Bantamensi: praeterea crescit abunde in Iambiensi Sumatrae tractu, Bont. de Medic. Indic. l. 1. p. 27. apud Auctorem Anonymum Histor. Geogr. et Civ. Orbis Terr. c. 10. de Commerciis. Eius exactam notitiam non accepêre Veteres qui tria eius genera, τὸ μέλαν, τὸ μακρὸν καὶ τὸ λευκὸν, nigrum longum et album, in una arbore nasci crediderunt. Qui error ex eo ortus, quod non admodum dissimiles sint plantae, quae piper longum et quae nigrum producunt, licet quidam tradant, hanc cum illa non plus similitudinis habere, quam fabam cum ovo. Candida autem piperis arbor tam parvô discrimine distat ab ea, quae nigrum fert piper, ut a solis indigenis queat internosci: ut proin non mirum sit, Veteribus indiscretas haberi. Solus eorum Theophrastus diserte haec genera distinxit et nigrum piper a longo discrevit. At Dioscorides et alli ex longo pipere rotundum piper candidum, nigrumque fieri tempore et maturitare, tradunt. Quod si verum esset, pipere longô nigrum, utpote perfectum maturumque, validius esset consendum ac potentius: cum tamen contrarium obtinere Theophrastus doceat. Hodie in Bengala longum piper, quod ibi tantum gignitur, Pimpilim appellari superius diximus in voce hac, ubi etiam origo Graeci vocabuli πέπερι indigitata. Vide plura hanc in rem apud Salmas. ad Solin. p. 1019. et seqq. ut et p. 1186. et 1187. ubi Piper Κοττοναρικὸν, ex Cottonara regione in Becaren emporium monoxylis lintribus convehi consuevisse, docet ex Solino, c. 54. supra quoque Cubeba. Hodie autem Cottonara Calecutium est, ubi piper optimum plurimumque etc. Hinc Piperarii. in vetere Charta, Gall. Peuriers, vel Poiuriers olim Parisiensibus, quos postea Espiciers, seu Speciarios dixêrunt, apud Car. du Fresne, Glossar. Hos Piper coeterasque merces suas malorum praecipue Poetarum chartis involvere habuisse in more, dicemus infra, voce Poeta. De Pipere peculiariter id refert, Horatius, Epistol. l. 2. in fine et Martialis, ubi librum suum admonet, ne fiat piperis thurisque cucullus, l. 3. Epigr. 2. v. 5. At piper le de, Gallis hodie idem quod Graecis olim κακουργεῖν κύβον, i. e. improbâ manu talos tesserasque iacere, eâ videl. fallaciâ atque arte, ut, quô quis velet punctô eas cadere, consisterent. Quam in rem est illud Martialis, de Turricula, l. 14. Epigr. 16.
Quaerit compositos manus imbroba mittere talos,
Si per me mittit, nil nisi vota facit.
Nempe, ut huiusmodi fraudi ocurreretur, pyrgus seu turricula excogitata est, in qua, antequam inde effunderentur in tabulam, prius concutiebantur probe tali tesseraeque, unde δὶάςειςτοι κύβοι, et διάςειςτοι ἀςτράγαλοι apud Graecos. Nonnulli insuper psephobolum adhibebant, uti infra dicemus pluribus, in his vocibus, vide quoque supra voce Phimus.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Look at other dictionaries:

  • Piper — bezeichnet: den Verlag R. Piper, siehe Piper Verlag die Champagnermarke Piper Heidsieck den taxonomischen Namen der Gattung der Pfeffer im Englischen einen Flötenspieler, Dudelsack bzw. Sackpfeifenspieler oder auch einen Rohrleitungsbauer einen… …   Deutsch Wikipedia

  • Piper — Saltar a navegación, búsqueda Otros usos: Piper (desambiguación). ? Piper Piper magnificum …   Wikipedia Español

  • piper — [ pipe ] v. <conjug. : 1> • fin XIIe; lat. pop. °pippare, class. pipare « glousser » I ♦ V. intr. 1 ♦ Vx Frouer; chasser à la pipée. 2 ♦ Mod. Ne pas piper : ne pas souffler mot. « Le curé tiquait bien un peu sur ces plaisanteries mais [...] …   Encyclopédie Universelle

  • piper — PIPÉR, (1, 2) piperi, s.m., (3) s.n. 1. s.m. Plantă tropicală din familia piperaceelor, cu tulpina lungă şi subţire, târâtoare sau agăţătoare, ale cărei fructe, în formă de boabe (negre la maturitate), sunt folosite (ca atare sau pisate) drept… …   Dicționar Român

  • Piper PA-28 — Piper PA 28 …   Deutsch Wikipedia

  • Piper PA 18 — Super Cub …   Deutsch Wikipedia

  • Piper J-3 — Piper …   Deutsch Wikipedia

  • Piper PA-18 — Piper PA 18 …   Deutsch Wikipedia

  • Piper PA 34 — Un Seneca II Le Piper PA 34 Seneca est un avion bimoteur à piston de 6/7 places, fabriqué par Piper Aircraft de 1971 à 1995. New Piper a ensuite repris les chaînes de montages après la faillite de Piper Aircraft Corporation. Sommaire …   Wikipédia en Français

  • Piper pa-34 — Un Seneca II Le Piper PA 34 Seneca est un avion bimoteur à piston de 6/7 places, fabriqué par Piper Aircraft de 1971 à 1995. New Piper a ensuite repris les chaînes de montages après la faillite de Piper Aircraft Corporation. Sommaire …   Wikipédia en Français

  • Piper PA-44 — Pipe …   Deutsch Wikipedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”